- STEINAVIA
- STEINAVIAoppid. Silesiae: sub Duce olim proprio, de familia Steinavia. Olsnensi, cuius auctor Conradus fil. Henrici Fidelis, frater Iohannis Principis Steinaviensis, quô nomine Bohemiae hic accessit A. C. 1329. Conradus is olsnam a patte, a fratre vero Steinaviam ac Iaveram obtinuit: a Boleslao Lignitio tantopere vexatus, ut, exhaustô aerariô, vestes etiam vendere cogeretur. Postea cum aliis se coronae Bohemicae submisit, regi Iohanni fidelissimus, et A. C. 1345. bellô strenue Polonos persecutus est. Filius eius Conradus II. Iagellonis in convertendis Lithuanis suis comes, mortuus A. C. 1395. quatuor filios Conrados reliquit. E quibus primus a filio Conrado IV. captus. et ad eiurandum principatum coactus, obiit Vratislaviae A. C. 1451. Conradus IV. vero A. C. 1492. morte suâ lineam clausit. Tum Olsnensis Principatus ab Vladislao Rege permutationis pro Podiebradio iure Henrico Duci Monsterbergensi concessus, et ab huius atnepte, nostrâ memoriâ, domui Wirtembergicae illatus est. Accepêre Steinavienses cives insignia privilegia, a Conrado Duce Steinaviae et Iaverae; qui, cum Archiepiscopatui Salisburgio destinatus, illum quod patriam cerevisiam ibi non reperiret, recusâsset, a fratre tamquam fatuus, custodiae datus, sed a civibus libertatus est, sub finem saeculi 13. Vide Phil. Iac. Spenerum Syll. Geneal. Hist. in Familia Piastea.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.